Actus Apostolorum*

Caput 1: 5

quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
(* Traductions européennes)

Glose

Quia Joannes.BEDA.Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat.Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo.Vos autem,etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est:Vos vero baptizabimini Spiritu sancto.Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahae et posteritati suae: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente:Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sanctoJoan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, praeter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud:Nisi quis renatus fuerit,etc.